Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 13: Versus 12

Nox praecessit.Item quare surgere debent ostenditur: quianoxinfidelitatis et ignorantiaepraecessit,id est fuit; sed modo non est cujus memoria monet, ut caveatis.Dies autem,id est aeterna beatitudo,appropinquavit,dum peccata remissa, dum estis justi per gratiam.Noxvetus homo, qui in baptismo praeteriit;Dies,sol justitiae Christus, cujus luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit.Opera tenebrarum.Opera mala, quae ex tenebris ignorantiae venerunt, vel tenebras amant, et ad tenebras ducunt
(* Traductions européennes)